- ELEUSIS
- ELEUSISCic. et Starb. Eleusin, vulgo Lepsina Soph. opp. Atticae marit. inter Megaram, seu Nyssaeam urb. et Piraeum portum. Unde sinus Eleusinius, qui et Saronicus. Ovid. l. 4. Fast. v. 505.Fors sua cuiqueve loco est: qui nunc Cerealis Eleusis.Apuleio Atticae sacrarium dicitur, ob religiosissimum Cereris fanum, ubi plurima sacrorum ornamenta, quae non nisi divisim temporibusque diversis ostendebantur. Unde apud Senec. Prov. Eleusina servat, quod ostendat, contra eos, qui unâ epistolâ vel oratione, quidquid sciunt, effutiunt. Et quia in sacris hisce, de quibus vide supra, matronae in curribus per iocum sibi mutuo et libere convitiari solebant, inde de plausiro loqui, aliud Prov. pro libere in quemvis invehi: quod alii tamen ad Comicos referunt. qui de plaustro personati, non in alios solum Comicos, sed etiam in potentiores, ipsosque adeo Deos dicebant, quae vellent, Vide de opp. hoc etiam Xenoph. Ptol. etc. Ambitus cius 2. mill. complectebatur, sed iam in ruinis est, utpote ab incolis, quibus nimium infesti piratae Christiani fuêrunt, penitus deserta. Vide eius, ut et ruderum Templi Cereris Proserpinaequeve accuratam descriptionem, apud Iac. Spon. Itin. part. 2. p. 279. et seqq. ubi ipsa Cereris statua, ex candidissimo marmore, et basin eius, in qua pompa sacrorum, cum verbis, ΝΟΥ ΝΙΓΡΕΙΝΟΣ ΙΕΡΟΚΗΡΥΞ, aeri incisa curioso lectori sistit. Idem varias Inscr. quas ibi observavit, exhibet, Part. 3. ubi de 174. Populis Atticae. Neque vero in hac urbe solum, sed imitatione eius, in aliis quoque Graeciae urbibus, Cereris Eleusinae Templa erecta, ac sacra instituta esse docet, exemplo Pheneatum Arcadiae, Salmas. ad Solin. p. 752.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.